- NOACHICA Praecepta septem
- NOACHICA Praecepta septemquorum observatione Ecclesiae ante Legem religio constiterit, crebra ac celebri in mentione sunt apud Iudaeos. Videlicet, I. Cavendum esse ab Idololatria. II. Numen verum benedicendum. III. Sanguinem non effundendum. IV. Turpitudinem non revelandam. V. Rapinâ abstinendum. VI. Iudicia recte administranda esse. VII. Membrum vivi animalis non esse edendum. Quorum priora sex ab Adamo esse, septimum a Noacho additum volunt: et quidem sine his in Republ. Iudaica nemini olim vitam relictam, illa autem observantes, quamquam praeputiatos, omnes futuri saeculi participes fore contendunt. Verum praecepta illa vel Adamo vel Noacho lata esse, nullibi ex Scriptura constat, et de septimo contrarium verum est. Unde id omne pro Talmudicorum commento habendum, qui, sueta Magistris istis mentiendi libidine, illustriora quaeque ad Patriarchas vel Prophetas auctores referre solent. Sunt enim pleraque iuris naturalis dictamina, ex Decalogo repetita, eôdemque ordine disposita, inque Israelitarum, ut videtur, Republica olim usurpata; quae Patribus, ante Legem vel ctiam Gentilibus in Iudaea degentibus, non magis salutem dare poterant, quam Philosophorum de Virtutibus praeceptiones plerisque Ethnicis. Ultimum autem plane ceremoniale erat, et nec Gentilibus imponi, nec ad salutem facere quidquam poterat. Unde Ecclesiae ante Mosen fides ac religio iis absolvi non potuit: cum iuxta ipsosmet Iudaeos, qui ea observabant, Proselyti portae tantum, non autem Proselyti iustitiae, appellarentur. Interim sub Noacho, altero Mundi parente, Ecclesiae instaurate Theologiam magnô luminis accessu auctam esse, certum est. Cum enim ante tres eius iam vigerent partes, Promissio gratiae, Lex naturae, et Cultus instituti praescriptio; novâ Noacho revelatione factâ (a quo χαριςήρια Deus accipere et foedus suum cum eo renovare dignatus est) prima mulium aucta, secunda plenius exposita, et tertia ulterius stabilita est. Promissioni namque accessit Foederis nomen, Legi praecepta varia, de abstinentiae nempe a sanguine, Gen. c. 9. v. 4. et sanguinis effusione, v. 5. 6. (quibus male superaddunt alii πολυθρύλλητα illa septem praecepta, de quibus visum) cultui denique instituto novum Foederis signum, Iris. Post quae tempora, Ecclesiâ Noachicâ per Babylonicam sive Nimrodicam apostasiam sensim corruptâ, cum Idoloatria (cuius primam mentionem invenimus, in cognatione Abrahami. Gen. c. 31. v. 19. quamquam iam ante illius tempora invaluisse videatur) in dies cresceret et nequitia ac impietas hominum vires sumeret, omni aliâ reformationis spe decollante, novam Ecclesiam, novâ revelatione instructam, erigere Deus constituit: quod factum est in vocatione Abrahami, annis circiter a Diluvio 426. quô intermediô tempore Theologia Noachica obtinuit. Franc. Burmannus Synops. Theol. Tom. I. l. 3. c. 5. §. 3. 4. et c. 8. eiusd. libri §. 19. ac 29. Vide quoque infra in voce Noe, itemin Proselytus, et plura hanc in rem apud Seldenum de iure Nat. et Gent.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.